PLANETAE

PLANETAE
I.
PLANETAE
Herodot. et Plinio, vide Planctae.
II.
PLANETAE
stellae erraticae multis, Nigidio Errones dicti, apud A. Gellium, l. 14. c. 1. quinque antiquis tantum fuêre, a Veterib. Astrologis, in tres sectas, Chaldaicam, Aegyptiacam et Graecam divisis, pro Numinibus culti: quod factum, antequam fixae quoque in Deorum numerum adsciscerentur, hinc colligitur; quod cum Sole Lunaque, solos eorum sunt nominibus dignati, qui Maiorum Gentium Dii, seu Selecti dicebantur. Dicti Arato πέντε ἀςτέρες, i. e. quinque stellae, ut et Propertio, l. 4. Eleg. 1. ac Tullio quoque de Nat. Deor. l. 1. nunc quinque stellae vagae, nunc quinque errantia sidera. Vide quoque Hyginum, in Poet. Astronom. Iul. Firmicum, l. 1. c. 4. et Macrobium, in Somn. Scip. l. 1. c. 6. 10. et 21. ubi ad discrimen harum et caelo infixarum stellarum, Solem Lunamque vocat Lumina, ut Graeci φῶτα, nempe, κατ᾿ ἐξοχὴν, tamquam φωςτῆρας μεγάλους prout vocant LXX. Gen. c. 1. v. 16. Pythagorei, quia Proserpina, est Luna, propterea vocitârunt Canes Proserpinae, ut ait Clemens, l. 5. Strom. Aegyptiis habebantur velut Ρ῾αβδοφόροι, sive Lictores. Sed Δωδεκατημὁρια habita pro Diis Consiliariis, ut vetus annotavit Scholiastes, in Argonaut. Apollonii, l. 4. In quinque autem his primo divinos honores videtur obtinuisse Venus, sive
Ε῞σπερος, ὃς κάλλιςτος εν οὐρανῷ ἵςταται ἀςτὴρ,
Hesperus aetheriô longe pulcherrimus orbe.
Homer. Il. χ. v. 318. Qua de re vide Voss. de Or. et progr. Idolol. l. 2. c. 31. qui ab illa ad Mercurium transit, c. 32. hincque ad Martem, Iovem, Saturnum, c. 33. et 34. His postea accensiti quoque Sol et Luna, numerusque septenarius Planetarum viguit per multa saecula, quibus quidquid in rebus humanis ageretur, obnoxium fecit Antiquitas. Ut autem viderentur nunc hunc, nunc illum effectum producere, pro vario scilicet eorum situ, ideo variae ad libidinem et absque ullo in natura fundamento dignitates excogitatae et Planetis attributae sunt, Astrologis vocatae, Domus, Exaltatio, Triplicitas, Terminus, Facies, de quibus vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 14. c. 1. uti de praefecturae VII. metallorum, it. VII. lineamentorum frontis, supra vocibus Lamina, it. Metoposcopi. Saeculô nostrô, telescopii seu Batavi tubi beneficiô, plures adhuc reperti sunt, qui Veterum scientiam quidem, non tamen coniecturam, plane fugerunt. Apud Gellium enim locô cit. miratum Phavorinum fuisse legimus, id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt (Planetas videl.) non esse plures, quam vulgo dicerentur. Posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam Planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret; neque tamen cernere homines possint, propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis. Galilaeus itaque primum animadvertit quatuor Planetas, qui certis tem poribus periodum suam circa Iovem absolvunt, unde et Iovis Satellites dicti: a Galilaeo vero Medicaea sidera, in honorem domus Medicaeae, appellati. Postea a nobiliss. Hugenio Planeta quidam prope Saturnum detectus, qui instar Lunae 16. Dierum spatiô Saturnum circumiret, periodumque absolveret: (Vossius habet, stellas duas, quae semper Saturno, velut individui comites, adsistant. Idem pergens, Nec desunt, ait, quibus maculae illae circa Solem, nisi Soli potius insint, moveri solitae, nihil aliud videantur, quam stellae Solem circumeuntes, borboniorum siderum nomine a Ioh. Tarde Gallo insignitae, sub fin. c. 34. libri et Op. praefati) Ita ut hodie duodecim numerô Planetae computentur. Idem Hugenius et Saturnum annulô circum vinctum esse primus vidit. Hos
itaque cum ignoraret vetustas, non mirum, cur et elogiis suis et divinitatis opinione caruerint. At otiosos illos fuisse, antequam detegerentur, nemo dixerit: quin Planetarum, circa quos volvuntur, viribus aut obfuêre, aut etiam opem tulêre, variasque in eorum operationibus mutationes induxêre pro maiori scil. vel minori ad eos accessu, vel ab iis discessu, qua dere tamen Veterum nemo cogitavit. Unde et I. B. Morinus, qui veter. Chaldaeorum et Aegyptiorum Astrologiam falsitatis plenam fuisse con vin cere conatur, quaedam de viribus et effectibus quatuor Iovis Satellitum edidit: de Lunula vero circa Saturnum similiter siluit, utpote quam ipsemet una cum Veterib. ignoraret. Vide de hoc scripto eius, iudicium Gassendi et Maridati, apud Oiselium supra cit. loc. Addit Vossius, ubi supra, propter novos hos Planetas, novorum orbium constitutione opus non esse, cum proprie non circa terram, sed supra eam moveantur. Sed de his plure, vide apud Astronomos recentiores. A'septem vero Planetis, antiquitus notis, singulis Hebdomadis diebusappellatio indita: cuius rei disquisitionem iniit Plutarchus; una miscens scriptum, περὶ ἥλων τάξεως, de clavorum ordine, i. e. de clavis
annalibus, Idibus Sept. Romae in aedium sacrarum pariete, ad annos dinumerandos, pangi antiguitus solitis, (qua de re. Vide Iac. Durantium, Variar. Lect. l. 1. c. 5.) ante scilicet annorum a Consulum nominibus numerandorum morem. Hic rationem Sabbathi seu Septimidiei apud Iudaeos quietis, ex honore Saturno habito; iuxta nonnullos ait deduci. Quibus accedit Damis Assyrius, qui de rebus Apollonii Thyanei, cui socius erat, scribens, tradidit Iarcham Principem Brachmanum ei dedisse δακτυλίους ἑπττὰ τῶ ἑπτὰ ἐπωνύμους ἀςτέρων, οὓς φορεῖν τὸν Α᾿πόλλωνα κατὰ ἕνα πρὸς τὰ ὀνόματα τῶν ἡμερᾶν. Septem annulos septem stellis cognomines; eorumque singulos, secundum dierum nomina, Apollonium gestâsse. Imo, in vetusto Apollinis Oraculo, legitur, ex Porphyrio apud Eusebium, Praep. Euan. l. 5. c. 14.
Κληίζειν Ε῾ρμῆν ἠδ᾿ Η᾿έλιον καὶ τὰ ταῦτα,
Η῾μέρη Η᾿ελίου, Μήνην δ᾿ ὅτε τῆς δὲ παρείη
Η῾μέρη, ἠδὲ Κρόνον ἠδ᾿ ἑξείης Α᾿φροδίτην.
Invoca Mercurium et pariter Solem
Die Solis. Lunam itidem, cum eiusdem aderit
Dies et simili modô Saturnum et Venerem.
Unde, ait Ios. Scaliger, Prolegom. ad l. de Emend. tempor. demonstatur, quod vetustissima sit appellatio dierum a Planetis etiam apud Graecos, quod Dioni, l. 37. (qui Aegyptiorum id, paulo ante aetatem suam, inventum facit) non fuit visum. Addit Iosephus hic, vulgus credidisse, Planetas apparere die suô; nempe onmi die Martis ipsum Planetam sui videndi potestatem facere, et sie de reliquis: Idque, inquit, plane Orpheus designavit in Ε῎ργοις καὶ Η῾μέραις, Operibus et Diebus,
Πρῶτα μὲν εἰ πρώτὼ ενὶ ἤματι φαίνεται Α῎ρης,
Μήνη δ᾿ εἰς τ᾿ Α῎ρην ἐπιτέλλεται, ἴσκεο ἔργων:
ubi tamen alii aliter legunt. Ulterius, a Scriptore veteri Graeco nondum edito, Zoroastris et Hystaspis Scholae Chaldaicae ac Aegyptiacae inventum hoctribuitur, apud Andr. Rivetum Dissertat. de orig. Sabbatica 5. Fuit autem Zoroaster Magus nonnullis Abrahae ipsi coaetaneus., Euseb. in Chron. aliis eum sexcentis annis ante Xerxis transitum collocantibus, i. e. sub Hebraeorum Regni initia: et Hystaspis, ut auctoris ae prophetae Magique vetustissimi, mentio est apud Clementem, l. 5. Strom. Iustinum, Apolog. 2. Alios. Darii Patrem eundem fuisse, vult Amm. Marcellin. Histor. l. 3. Eodem faciunt, quae in Oraculo e Porphyrio modo citato sequuntur,
Κλήςεςιν ἀφθέγκτοις ἃς ῟ευρε ὄχ᾿ Μάγων ἄριςτος
Τῆς ἑπταφθόγγου βαςιλεὺς, ὃν πάντες ἴςαςιν.
Invocationibus arcanis, quas invenit Magorum praestantissimus
Septisonae Rex, quem omnes nôrunt.
Designari autem ab oraculo intelligere se, qui praesentes fuêre, dixerunt, Hostanem seu Ostanem, qui inter veteres Magos eousque familiam duxit, ut Hostanae apud Persas dicti sint ipsi Magi, teste Suidâin Ο῾ςτᾶναι. Hic τῆς ἐπταφθόγγου nempe ςυμφωνίας, Concentus septisoni (quô nomine ars sideralis, ob Veter. de orbium VII. caelestium harmonia opinionem, satis indicatur) vel τῆς αὐδῆς, λέξεως seu τελετῆς ἑπταφθόγγου, vocis, orationis seu sacri sermonis ritusve Septisoni, Rex, praefectus seu Moderator, Auctor, Praeceptorque summus (quâ notione etiam Latinis nonnun quam Rex usurpatur) ritus nempe ἀςτροθύταις seu astrorum sacrificulis sollennis, septies Deos illos caelestessive Planetas verbis arcanis invocandi, dicitur: Septies, siveipsorum spectes per singulorum dies numerum, sive ritus eiusmodi sollennis septemplicem cuilibet repetitionem. Nam et ea videtur fuisse in Ostanis disciplina hac Magica: quod elicitur ex versu seq.
Καὶ σφόδρα καὶ καθ᾿ ἕκαςτον ἀεὶ Θεὸν ἑπτακιφώνην.
Et valde et singulatim semper Deum septemplici voce.
Unde palam est, morem istum denominationis dierum a Planetis, ab Oraculo, saeculis etiam ipsô vetustioribus ac Magorum primariorum aevo tribui. Invocabantur autem velut Dii, ut dictum: Unde etiam feriae seu dies septimanae, apud Astrologos diu postea ἡμερῶν τῶν Θεῶν, dierum Deorum, nomen retinuêre. Nec praetermittenda est haeresis illa vetusta, quae dixit, Nomina dierum solis, Lunae, Martis etc. a Deo ita posita ab origine Mundi, non hominum vanâ praesumptione nuncupata esse, ut refert Philastrius de Haeres. num. 111. qui dum eiusmodi falsitatem detestatur, originem interea huius denominationis Hermeti Aegyptio tribuit. E' quibus liquet, licet momentum seu annus seu saeculum ritus huius in abdito sit, per Gentes tamen tum Orientis tum
Occidentis eum antiquissimis iam temporibus viguisse, adeoque temere nimis scripsi sse aliquos, Diei Solis, Lunae etc. nusquam in antiquis Auctoribus apparere vestigia, Phil. Beroald. Chron. l. 1. c. 4. Quin nec defunt in Magistris priscis, qui illud Decalogi: Memento dtei Sabbathi, ut sanctisices eum, sic seorsim intelligi velint, ut etiam tunc temporis velut monitum haberetur, ne numerarent dies hebdomadis more eorum, qui Planetarum nomina iis indiderant, sedquemlibet ipfius Sabbati vocamine denotarent: quemadmodum cum dicunt, Primâ Sabbati, secundâ Sabbati, tertiâ Sabbati, pro die Solis, die Lunae, die Martis, etc. Neque vero solum vetusta admodum haec dierum denominatio, sed ipse quoque Planetarum in diebus denominandis ordo, quô etiamnum utimur, perfetustus est. Praeter enim ea, quae iam dicta sunt, in Oratione sacra Pythagorae tributa, apud Iamblichum de Vita eius, c. 28. Monitum reperitur, Α᾿φροδίτῃ τὶ θυςιάζειν τῇ ἕκτῃ, Veneri sacrificandum esse sextâ. Nisi forte hoc non de sexta hebdomadici Orbis, sed de sexta mensis ineuntis, intelligendum. Coeterum egregium est ad hanc rem, quod legitur apud Vettium Valentem Antiochenum, Astrologum priscum: qui de Heptazono, et die Sabbatica seu Hebdomadico Orbe agens, ab intima antiquitate ipsum, quô tamdiu usi sumus, ordinem Planetarum manâsse haud parum confirmat. caput ex Α᾿νθολογιῶν seu Floridorum eius MS. unum et alterum integrum exhibet Seldenus de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Ebr. l. 3. c. 20. Hausisse autem se disciplinam suam Astrologicam Valens fatetur, ex Auctoribus vetustissimis, Petosiride, Necepsone, Abramo, quem τὸν Θαυμάςιον nuncupat, Hermippo, Timaeo, Critodemo, Scitho, Apollinario, aliis, qui interiêre omnes. Similia apud Petr. Alex. in Isagoge apotelesm. habentur. qui de diebus Deorum, uti vocat ille, septem, eorumque dominio horario, ex vetustissima origine in usu, fuse loquitur: coaevus is creditur Theodosio et Gratiano, sicut Vettius Valens Constantino M. Quam rem totam a Valente, Petroque modo dictis, ut et aliis, de denominatione eiusmodi tam mensium quam dierum, succincte complecti videtur Herodotus, dum priscos Aegyptiorum mores edisserens, Euterp. Καὶ inquit, τὰ δὲ ἄλλα Αἰγυπτίοιςί ἐςτιν ἐξευρημένἀ μείς τε καὶ ἡμέρη ἑκάςτη Θεῶν ὅτευ ἐςτὶ καὶ τῇ ἕκαςτος ἡμερῃ γενόμενος, ὁτέοιςι ἐγκυρήςει καὶ ὅκως τελευτήςει καὶ ὁκοῖος τις ἔςται καὶ τούτοιςι τῶ Ε῾λλήνων οἱ εν ποιήςει γενόμενοι ἐχρήςαντο, Alia etiam sunt ab Aegyptiis excogitata, quis mensis diesve cuiusque Deorum sit et quô quis die genitus qualia sortietur et quammortem obibit et
qualis exsistet. Quibus rebus ii, qui in Graecis in Poesi versabantur, usi sunt, etc. quin et ordo seu series illa Planetarum in diebus designandis eadem est Iudaeis vetustis et antiquitissima habita, tametsi non sit eadem eorum omnibus ordinis illius in Orbe Hebdomadico nominibus aptandis dispositio. Etenim in iis sunt, qui ab ipsis rerum initiis ordinem retinentes primum diem Mercurio, secundum Iovi, tertium Veneri, quartum Saturno, quintum Soli, sextum Lunae, et Martiseptimum, assignant; adeouta rerum origine diebus putatis, Mars septimum, non Saturnus, ut vulgo, sortiretur, et Sol sextum, non primum. Interim non solum ordinem eundem ipsum, quem hodieque retinemus, observari ab iis videmus; verum etiam vetustissimam dierum, iuxta Planetarum apud Gentiles numerum, dinumerationem ipsis Iudaeis habitam. Reliquis veto, quod ordinem dierum attinet, semper primus Soli tribuitur, postremus Saturno. coeteris intervenientibus, non aliter. atque iuxta morem hodiernum. Seu, ut in Ausonio, Eclogar. de nominibus. septem dier. v. ult.
Cuncta supergrediens Saturni septima lux est,
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.
Neque alius fuit Veter. ordo. At vero Nic. de Cusa Cardin. In Reparat. Cal. Septem, inquit, dierum numerô apud omnes nomina revolvuntur, licet de prima septimanae die ac dierum nomine diversitas sit. Christianorum septimanae initium est a die Dominico; Graecorum ac Alexandri a die Lunae, Iesnargit (Iesdegird) a die Martis, Na. bugodonosor a die Mercurii, Ethnicorum a die Iovis, Elhigerae a die Veneris, Hebraeorum a die Sabbati. Ubi palam negat, initium septimanae idem omnibus esse, utcumque in vinversum periodum dierum septenariam omnibus in usu esse fateatur. Sed perperam haec tradita: namque ut Christianis tam orientis quana Occidentis initium Septimanae est dies Dominicus seu Solis (unde et dixêre Graeci Christiani annum Ε῾βδομαδικῶς κανομζειν, Hebdomadice ordinâre, pro eo, quod est a die Solis incipere) ita pariter reliquis. Dies autem, quos habet ille alios, velut pro variis Septimanee initiis, dies sunt Epocharum Chronologicarum seu dies alii atque alii in septimana, i. e. feriaealiae, a quibus anni solum ptantur, neque ad orbis Hebdomadici initium spectant: ut alia praeteream. Sequitur paucis, de ordinis in orbe dierum Hebdomadico Planetarii ratione: quae triplex ferme apud Veteres occurrit. Prima ex proportione Musica petita; ex horarum praefecturis secunda; tertia ex alternatione quadam Planetarum luminibus vicinorum. Et quidem, primam quo attinet. cum in hebdomade sic disponantur Planetae, ut Sole diem primum occupante, Lunâque proximum, bini in ea orbium serie, quae vulgo agnoscitur et Ptolemaica est, semper itidem praetermittantur, quartusque ab antecedente repetito in dierum denominatione sequatur, i. e. ut saltus in quartum quemque Planetarum fiat, fuêre qui iuxta harmoniam, quae diatessaron dicitur, ordinem Planetarum illum intermissum existimârint primum institutum adeoque Musicum esse voluerint. Ratio secunda apud Vettium Valentem l. c. habetur. Distributis enim, secundum vulgarem orbium seriem continuam, diei cuiuslibet 24. horis inaequalibus (scil. diei naturalis 12. totidemque noctis) adeo ut Planeta, cui dies cognominis, primam sortiatur horam, coeterasque coeteri suô deinceps ordine in orbem redeuntes, is qui horae proximi perpetuo diei primae praefectus est, eidem etiam diei nomen
tribuit, quod putanti manifestum est. Atque haec posterior ratio eruditis Viris magis placet, tertia ratio apud Bedam, de Tempor. ratione, c. 6. habetur, ubi ait: Haec erat stultitia Gentilium, falsâ ratiocinatione subnixa, qui quasi iure primam diem Soli, quia maximum est luminare, secundam Lunae, quia secundam lummare est, se consecrare putabant (et) de inordinata alternatione tertiae diei primama sole Stellam, quartae primam a Lunae, quintae secundam a Sole, sextae secundam a Luna, septimae a Sole praeponebant. Atque ita hac de re Vatetes. Recentiorum autem qui dissident, instar omnium erit Ios. Scaliger. Hic non horas in causa fuisse opinatur appellationis dierum (quâ horarum usum recentiorem facit) sed potius dies, horarum. Causam autem cur dies cognomines Planetarum non sequantur ordinem et situm siderum eorum, sed binis praetermissis, quartum semper in dierum denominatione sit sidus proximum, pluribus edisserit de Emend. Temp. l. 1. p. 8. Verum nec eius sententia omnibus arridet, videturque hic ordo manâsse a simpliciori multo origine, eaque quidem alternationi illi, de qua Beda, Proximante. Nimirum advertendum est, inter Planetas seu in Heptazono, longe primariam semper obtinuisse dignitatem Soiem et Lunam, quod tam ex Sacris, quam ex profanis Scriptoribus clarissimum est. Hinc proin dies Hebdomadis primus Soli, velut siderum Regi et ob dignitatem secundam, secundus Lunae,
assignatus omnino videtur. Quô positô, videtur intervallum, non magnitudinis quidem seu spatii, sed numeri, quô bini hi Planetae primarii in Heptazone invicem disiungerentur, velut prototypum fuisse, coeteris in Heptazoni cyclo sequentibus. Adeo, ut quemadmodum et quoniam Luna Solem binis intermediis, nempe Venere et Mercuriô, praetermissis, in Hebdomadicae denominationis initio sequebatur, ita etiam atque ideo Parili, in revertente Heptazoni cyclo, intervallô numeri distaret tertius a Luna. Unde tertium diem sortitus est Mars, et simili semper intervallô deinceps dies suos reliqui quatuor. Atque etiam hinc forte ratio aliqua est petenda, cur Sol, Phoebus, Apollo (quae eadem esse nomina nemo ignorat) Ε῾βδομαγέτας Veterib. dictus est, quoniam seil. τῆς Ε῾βδόμης esset ἡγέτης, seu septenarii tam in Planetis, qua Caelum tenent, quam in hebdomadica dierum denominatione, Frinceps. Aeschylus in ἑπττὰ ἐπὶ Θήβαις,
Καλῶς ἔχει τὰ πλεῖς᾿ εν ἔξ πυλώμαςι
Τὰς δ᾿ Ε῾βδόμας ὁ ςεμνὸς Ε῾βδομαγέτας
Α῎ναξ Α᾿πόλλων εἵλετο ———
Bene se habent reliqua in sex portis,
Septimam vero venerandus Hebdomagetes
Rex Apollo elegit. ———
Vide quoque Proclum in Timaeum Plat. l. 3. p. 200. etc. Lunam ei addit Sextus Empiricus advers. Mathem, l. 5. Rationi de ordine coeterorum lanetarum adductae similis ferme ratio est, quae habetur in aliquot Ecclesiae Christianae nominibus dierum, qui ex nulla sui ratione ea sortita sunt, sed tantum e sollennitatis primariae, e qua pendent, den ominationis imitatione quadam seu respectu. Quadragesimae e. g. nomen inditur primo diei Dominico, a quo ieiunium sic indictum auspicantur nonnulli; huius gratiâ seu imitatione. dies Dominici retro putati dicuntur, Quinquagesima, Sexagesima, Septuagesima, nulla numerorum in his nominibus denotatorum ratione habitâ, sed respectu solum habitô ad Quadragesimae nomen, quod sonô et similitudine quâdam, non re omnino, coetera nomina imitantur. Sic fere Feriaerum nomen a feriis revera primariis ad alios dies, qui nec revera feriae, translatum, etc. Plura in hanc rem vide apud magnutn Seldenum supra laudatum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr. l. 3. c. 19. 20. et 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ПЛАНЕТЫ —    • Planetae,          πλανη̃ται, stellae errantes или erraticae, такие небесные тела, которые в кажущемся движении периодически меняют свое положение на небе относительно неподвижных звезд. Гомер и Гесиод знают только две П.: утреннюю и… …   Реальный словарь классических древностей

  • DIES — I. DIES Nicanoris, Festum Iudaeorum, de quo infra in voce Iudith. Diespiter, Iuppiter, quasi diei, i. e. lucis pater, uti Macrob. interpretatur. Hostat. l. 1. Carm. od. 34. v. 5. Namque Diespiter Igni corusco nubila dividens. Et idem l. 3. Carm.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLANETA — tunica seu vestis sacra, oras sparsas habens de qua vide Hieron. in Epit. Nepotiani, ad Heliodor. tom. l. 25. Matth. Paris. in Henrico 3. p. 683. et Henricum Spelmann. Glossar. Archaeologico, etc. Dicta a πλάνη, quod circum errans totum ambiat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • Oriāni — Oriāni, Barnabas, Graf O., geb. 1753 in Carignano bei Mailand, studirte in Mailand Philosophie, Mathematik, Physik u. Astronomie, wurde 1786 Director der Mailänder Sternwarte u. starb 1832. Er stellte viele astronomische Beobachtungen u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Planeten — (Planētae), alle Himmelskörper, welche in ihrer scheinbaren Bewegung am Himmel ihren Stand gegen die Fixsterne periodisch verändern, jedoch die Grenzen der als Thierkreis bezeichneten Sternbilder nicht überschreiten. Sonne u. Mond, Mercur, Venus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Oriani — Oriani, Barnabe, ital. Astronom, geb. 1752 zu Garignano bei Mailand, von Napoleon I. zum Grafen u. Senator ernannt, bestimmte die Bahn des Uranus u. berechnete die Elemente der Ceresbahn; st. 1832 zu Mailand. Werke: »Tafeln des Uranus« 1783;… …   Herders Conversations-Lexikon

  • planet — /plan it/, n. 1. Astron. a. Also called major planet. any of the nine large heavenly bodies revolving about the sun and shining by reflected light: Mercury, Venus, Earth, Mars, Jupiter, Saturn, Uranus, Neptune, or Pluto …   Universalium

  • XV Conferencia sobre el Cambio Climático de la ONU 2009 — Sesión de apertura del COP15 el 7 de diciembre de 2009. La XV Conferencia Internacional sobre el Cambio Climático se celebró en Copenhague, Dinamarca, del 7 al 18 de diciembre de 2009. Denominada COP 15 («15a Conferencia de las partes»), fue… …   Wikipedia Español

  • Ruđer Bošković — Ruđer Josip Bošković Nacimiento 18 de mayo de 1711 Dubrovnik, República de Ragusa Fallecimiento …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”